MART. OPITII SILVARUM LIBRI III. EPIGRAMMATUM LIBER UNUS. E Museio Bernhardi Guilielmi Nüssleri. FRANCOFURTI, Impensis Davidis Mülleri, Anno MDCXXXI.


Clarissimis Viris MATTHIAE BERNEGGERO et AUGUSTO BUCHNERO, Illi in Argentoratensi, huic in Witebergensi Academia Humanitatis Professoribus, Bernhardus Guilielmus Nusslerus. S. D.

Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter processisse videmus: quis unquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam Germaniae fato Martinus ille Opitius,


civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et
----- sanctos ausus recludere fontes,
non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expolivit; ut non modo Italis, Gallis aliisque Pontanos suos, Petrarchas, Sannazarios, Ronsardos, Sallustios amplius non invidere, sed vero etiam in certamen cum illis venire possimus. Ne de Latinis quid dicam aut Graecis; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille Opitius praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit; in Germanica lingua, aeque illam opulentiam ac Emphasin, quam in Graecis potissimum laudamus, eminere,
tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quidquid praeterea poetici est artificii, non infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus Opitii carmina in deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare; ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem, sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur, misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam,
quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit, et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum, si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobastis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem, maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis, quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini,
mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus fore, quo Opitii vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.

MART. OPITII Silvarum Liber Primus

EUCHARISTIA.

Quid ingemiscis mole delicti gravis, quid ingemiscis, anime mi? quid innatas Suspiriis, et ipse succumbis tibi? Quo decidisti? quo profundo te trahis? Emerge turpi corporis foedi luto, Emerge rursum, emerge, luctum reprime: Si nulla poenitentiae clausa est via, Iterque nullum. Semper imminet polus Sibi imminenti, et occupat veras preces. Quid anime pendes, teque in incerto tenes? Quid, saeve, renuis lacrimis pacem tuis? De te triumpha, proelium, tecum gere: Relinque tenebras carceris tristes tui, Relinque mundum, ascende sedes caelitum Alis fidelitatis et sanctae spei. Nullo premeris onere caeli regiae Impositus arci. nil. supra fertur polum, Nil infra Avernum. quisquis Orci transfuga Potitur aetheris domo, nihil timet, Nil sperat ultra: vota terminum suum Tunc attigere. mens bona rediens fide


Ad se Deumque supprimit quod senserat Onus malorum: haec sola quamlibet prius Adulterata, virginis rursum decus Titulumque sustinebit; et dando quoque Quam nos petendo tardior non est Deus. Erumpe saltem, et ad Deum atque te redi. Hac lege vives. victima haud ulla amplior Potest magisque opima mactari Deo, Quam mens fidelis. omnis in fide est salus. Beatus ille qui procul mortalibus Fide quiescit unica, et terrestrium Pertaesus ad frugem redit, nec in scelus De scelere fertur, et recens semper nefas. Quid inquietas conscientiae meae Sufflas favillas, o tyranna mentium, Misella vita? quid cupis? quid vis tibi? Sentina foedae impuritatis, hospita Furoris et lasciviae, crux pectorum, Abyssus impotentiae libidinum Illex et officina Siren impia, Ludusque vanitatis, et fomes mali, Hilarisque poena gaudiumque noxium, Caduca vita! exeste peccati luto Polluta putri lingua, polluti pedes, Oculi, manusque, corque tot scelerum capax, Exeste nobis: unica Christus sui Gutta cruoris omne crimen eluet, Omnes reatus, meque restituet sibi. Accipite vestrum gens dicata Numini Summo sodalem: iungo me vestro gregi. Eamus omnes quotquot aeternae sumus Salutis avidi, quotquot ardor hic rapit.
Eamus omnes: nullus hic ordo status, Nullusque census, nullus aetatis gradus. Quicumque propius ad Deum accedit fide, Sit imperator omnium. placet Deo Ambitio talis, atque cor vinci dolens Pietatis eminentia et studio sui. Abite, abite, qui odia, caedes, funera Palam fovetis, qui malum struitis malo, Ruat vel in vos, dummodo in vestros ruat. Abite, abite, linquite innocuum gregem, Quicunque inerti vela Cocyto datis, Mergique festinatis et probra omnia Scelusque succedens sibi furentibus Protrahitis ausis, et libidini impiae Litatis et turpi stupro: hoc ipsum unicae Pignus salutis, ni reatuum piget, Vos iudicabit, et flagellis impetet, Vestramque conscientiam. At tu fons boni, Origo pacis, et salutis conditor, Maxime sacerdos, pastor, agnus, victima, Stabulum ostiumque, servus et dominus simul, Iudex et advocatus, omnia omnibus; O cordium lux alma, servo mi tuo Latus cruentum pande, pande vulnerum Dulces recessus; recipe me totum tuum, Marcentis umbram pectoris sancti excita Flamma vigoris; flagrat incensum siti Cor, atque gestit te frui: da sanguinem Tuum atque corpus avidus ore flammeae Fidei apprehendam, da salutarem cibum Potumque veris aestimem virtutibus
Pretioque vero; ut ingerat fides mihi, Infirma quicquid denegabunt lumina. Bene est, abunde est, vota transcendi mea. Nescio qui animus amplius solito tumens Mortalitatis excidit meta suae, Et ultra Olympi subvehit se sidera. Terrestre pignus non capit solidam fidem: Plus tendito ultra, mens mea. et Christum inveni Ubi invenitur, sentio in caelo, tuum. Confunde gaudio metum: quem amas cole, Verere quem optas; pasce te Domino tuo. Salus salutis, alma lux, quae cordium Tristes tenebras discutit, lux gentium Indulget ultro seque concedit tibi. O dulce pignus o stupenda munera, Quae das fidelibus tuis, amor Patris, Amorque mundi: o mysticum convivium. O spes quieta, turris et rupes mea, Amice verae caritatis, dux, via Et vita nostra pignore hoc et munere Animas tuorum pasce, firma debiles, Caecutientes excita, reduc vagos, Confunde linguas hostium, gentis tuae Solare relictum gregem: donec polo Iuncti sciemus cuncta quae fides modo Scit sola, magna parte claudicans sui; Et intuebimur palam in Nato Patrem, In Patre Natum, utroque Sanctum Spiritum.


ANAPAESTI In Calend. Ianuarias An. M.DC.XXI.

Tandem lentis passibus annus [...]