Beispieltext
<text>
<front>
<titlePage>
MART. OPITII SILVARUM LIBRI III. EPIGRAMMATUM LIBER UNUS. E Museio Bernhardi Guilielmi Nüssleri. FRANCOFURTI, Impensis Davidis Mülleri, Anno MDCXXXI.
</titlePage>
<div type='dedication'>
<pb n='3'/>
<p>Clarissimis Viris <rs type='person'>MATTHIAE BERNEGGERO</rs> et <rs type='person'>AUGUSTO BUCHNERO</rs>, Illi in <rs type='place'>Argentoratensi</rs>, huic in <rs type='place'>Witebergensi</rs> Academia Humanitatis Professoribus, <rs type='person'>Bernhardus Guilielmus Nusslerus</rs>.
<abbr expan='Salutem Dicit'>S. D.</abbr>
</p>
<p>Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter processisse videmus: quis unquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam <rs type='place'>Germaniae</rs> fato <rs type='person'>Martinus ille Opitius</rs>,
</p>
<pb n='4'/>
civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et
<q> <l> ----- sanctos ausus recludere fontes, </l> </q>
non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expolivit; ut non modo <rs type='nation'>Italis</rs>, <rs type='nation'>Gallis</rs> aliisque <rs type='person'>Pontanos</rs> suos, <rs type='person'>Petrarchas</rs>, <rs type='person'>Sannazarios</rs>, <rs type='person'>Ronsardos</rs>, <rs type='person'>Sallustios</rs> amplius non invidere, sed vero etiam in certamen cum illis venire possimus. Ne de <rs type='nation'>Latinis</rs> quid dicam aut <rs type='nation'>Graecis</rs>; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille <rs type='person'>Opitius</rs> praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit; in <rs type='nation'>Germanica</rs> lingua, aeque illam opulentiam ac Emphasin, quam in <rs type='nation'>Graecis</rs> potissimum laudamus, eminere,
<pb n='5'/>
tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quidquid praeterea poetici est artificii, non infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus <rs type='person'>Opitii</rs> carmina in deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare; ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem, sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur, misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam,
<pb n='6'/>
quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit, et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum, si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobastis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem, maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis, quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini,
<pb n='7'/>
mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus fore, quo <rs type='person'>Opitii</rs> vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.
</div>
</front>
<pb n='8'/>
<body>
<div1 n='SL1' type='book'>
<head>MART. OPITII Silvarum Liber Primus</head>
<div2 n='p1' type='poem'>
<head>EUCHARISTIA.</head>
<p>Quid ingemiscis mole delicti gravis,
quid ingemiscis, anime mi? quid innatas
Suspiriis, et ipse succumbis tibi?
Quo decidisti? quo profundo te trahis?
Emerge turpi corporis foedi luto,
Emerge rursum, emerge, luctum reprime:
Si nulla poenitentiae clausa est via,
Iterque nullum. Semper imminet polus
Sibi imminenti, et occupat veras preces.
Quid anime pendes, teque in incerto tenes?
Quid, saeve, renuis lacrimis pacem tuis?
De te triumpha, proelium, tecum gere:
Relinque tenebras carceris tristes tui,
Relinque mundum, ascende sedes caelitum
Alis fidelitatis et sanctae spei.
Nullo premeris onere caeli regiae
Impositus arci. nil. supra fertur polum,
Nil infra <rs type='myth'>Avernum</rs>. quisquis <rs type='myth'>Orci</rs> transfuga
Potitur aetheris domo, nihil timet,
Nil sperat ultra: vota terminum suum
Tunc attigere. mens bona rediens fide
<pb n='9'/>
Ad se Deumque supprimit quod senserat
Onus malorum: haec sola quamlibet prius
Adulterata, virginis rursum decus
Titulumque sustinebit; et dando quoque
Quam nos petendo tardior non est Deus.
Erumpe saltem, et ad Deum atque te redi.
Hac lege vives. victima haud ulla amplior
Potest magisque opima mactari Deo,
Quam mens fidelis. omnis in fide est salus.
Beatus ille qui procul mortalibus
Fide quiescit unica, et terrestrium
Pertaesus ad frugem redit, nec in scelus
De scelere fertur, et recens semper nefas.
Quid inquietas conscientiae meae
Sufflas favillas, o tyranna mentium,
Misella vita? quid cupis? quid vis tibi?
Sentina foedae impuritatis, hospita
Furoris et lasciviae, crux pectorum,
Abyssus impotentiae libidinum
Illex et officina <rs type='myth'><reg orig='Seiren'>Siren</reg></rs> impia,
Ludusque vanitatis, et fomes mali,
arisque poena gaudiumque noxium,
Caduca vita! exeste peccati luto
Polluta putri lingua, polluti pedes,
Oculi, manusque, corque tot scelerum capax,
Exeste nobis: unica <rs type='person'>Christus</rs> sui
Gutta cruoris omne crimen eluet,
Omnes reatus, meque restituet sibi.
Accipite vestrum gens dicata Numini
Summo sodalem: iungo me vestro gregi.
Eamus omnes quotquot aeternae sumus
Salutis avidi, quotquot ardor hic rapit.
<pb n='10'/>
Eamus omnes: nullus hic ordo <reg orig='statūs'>status</reg>,
Nullusque <reg orig='censūs'>census</reg>, nullus aetatis gradus.
Quicumque propius ad Deum accedit fide,
Sit imperator omnium. placet Deo
Ambitio talis, atque cor vinci dolens
Pietatis eminentia et studio sui.
Abite, abite, qui odia, caedes, funera
Palam fovetis, qui malum struitis malo,
Ruat vel in vos, dummodo in vestros ruat.
Abite, abite, linquite innocuum gregem,
Quicunque inerti vela <rs type='myth'>Cocyto</rs> datis,
Mergique festinatis et probra omnia
Scelusque succedens sibi furentibus
Protrahitis ausis, et libidini impiae
Litatis et turpi stupro: hoc ipsum unicae
Pignus salutis, ni reatuum piget,
Vos iudicabit, et flagellis impetet,
Vestramque conscientiam. At tu fons boni,
Origo pacis, et salutis conditor,
Maxime sacerdos, pastor, agnus, victima,
Stabulum ostiumque, servus et dominus simul,
Iudex et advocatus, omnia omnibus;
O cordium lux alma, servo mi tuo
Latus cruentum pande, pande vulnerum
Dulces recessus; recipe me totum tuum,
Marcentis umbram pectoris sancti excita
Flamma vigoris; flagrat incensum siti
Cor, atque gestit te frui: da sanguinem
Tuum atque corpus avidus ore flammeae
Fidei apprehendam, da salutarem cibum
Potumque veris aestimem virtutibus
<pb n='11'/>
Pretioque vero; ut ingerat fides mihi,
Infirma quicquid denegabunt lumina.
Bene est, abunde est, vota transcendi mea.
Nescio <reg orig='quei'>qui</reg> animus amplius solito tumens
Mortalitatis excidit meta suae,
Et ultra <rs type='myth'>Olympi</rs> subvehit se sidera.
Terrestre pignus non capit solidam fidem:
Plus tendito ultra, mens mea. et <rs type='person'>Christum</rs> inveni
Ubi invenitur, sentio in caelo, tuum.
Confunde gaudio metum: quem amas cole,
Verere quem optas; pasce te Domino tuo.
Salus salutis, alma lux, quae cordium
Tristes tenebras discutit, lux gentium
Indulget ultro seque concedit tibi.
O dulce pignus o stupenda munera,
Quae das fidelibus tuis, amor Patris,
Amorque mundi: o mysticum convivium.
O spes quieta, turris et rupes mea,
Amice verae caritatis, dux, via
Et vita nostra pignore hoc et munere
Animas tuorum pasce, firma debiles,
Caecutientes excita, reduc vagos,
Confunde linguas hostium, gentis tuae
Solare relictum gregem: donec polo
Iuncti sciemus cuncta quae fides modo
Scit sola, magna parte claudicans sui;
Et intuebimur palam in Nato Patrem,
In Patre Natum, utroque Sanctum Spiritum.
</p>
</div2>
<pb n='12'/>
lt;div2 n='p2' type='poem'>
<head>ANAPAESTI In Calend. Ianuarias An. <date value='1621'>M.DC.XXI.</date></head>
<p>Tandem lentis passibus annus
[...]
</p>
lt;/div2>
</div1>
</body>
</text>